Comments are disabled on this blog

Posted on June 24th, 2016 | No Comments |

libros naturalis historiae, novicium camenis quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura licentiore epistula narrare constitui tibi, iucundissime imperator; sit enim haec tui praefatio, verissima, dum maximi consenescit in patre. “namque tu solebas nugas esse aliquid meas putare,” ut obiter emolliam catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum): ille enim, ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum se fecit quam volebat existimari, a veraniolis suis et fabullis. simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime non fieri questus es in alia procaci epistula nostra, ut in quaedam acta exeat sciantque omnes quam ex aequo tecum vivat imperium. triumphalis et censorius tu sexiesque consul ac tribuniciae potestatis particeps et, quod his nobilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini praestas, praefectus praetorii eius omniaque haec rei publicae es: nobis quidem qualis in castrensi contubernio, nec quicquam in te mutavit fortunae amplitudo, nisi ut prodesse tantundem posses et velles. itaque cum ceteris in veneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi imputabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et longius etiam summoves ingenii fascibus. fulgurare in nullo umquam verius dicta vis eloquentiae, tribunicia potestas facundiae. quanto tu ore patris laudes tonas! quanto fratris amas! quantus in poetica es! o magna fecunditas animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris excogitasti.


No Responses

Comments are closed.